Psalms 46; Psalms 47; Psalms 48; Acts 28

Viewing Multiple Passages

Psalms 46

1 in finem pro filiis Core psalmus
2 omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis
3 quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram
4 subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris
5 elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit diapsalma
6 ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae
7 psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite
8 quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter
9 regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam
10 principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terrae vehementer elevati sunt

Psalms 47

1 canticum psalmi filiis Core secunda sabbati
2 magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius
3 fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni
4 Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam
5 quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum
6 ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt
7 tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis
8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis
9 sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma
10 suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
11 secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua
12 laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua %Domine;
13 circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius
14 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram
15 quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula

Psalms 48

1 in finem filiis Core psalmus
2 audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem
3 quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper
4 os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam
5 inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam
6 cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me
7 qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur
8 frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam
9 et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum
10 et vivet * adhuc; in finem
11 non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas
12 %et; sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis
13 et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis
14 haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma
15 sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum
16 verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma
17 ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius
18 quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo *pone; gloria eius
19 quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei
20 introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit lumen
21 homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis %insipientibus; et similis factus est illis

Acts 28

1 et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis
2 accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus
3 cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius
4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere
5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est
6 at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum
7 in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
8 contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum
9 quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur
10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
11 post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
12 et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
13 inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos
14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam
15 et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam
16 cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite
17 post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum
18 qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
21 at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum
22 rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur
23 cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam
24 et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant
25 cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros
26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos
28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient
29 []
30 mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum
31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione