1 Esdras 9:13-23

13 et adsistant accepto tempore et ex omni loco presbyteri et iudices, usquequo solvant iram Domini negotii huius.
14 Ionatha $W&!c autem filius Ezeli et Ozias Thochani susceperunt secundum haec, et Bosoramus et Levis et Sabbatheus simul cooperati sunt cum illis.
15 et fecerunt secundum haec omnia universi qui erant ex captivitate.
16 et elegit sibi viros Ezras sacerdos, principes magnos de patribus eorum secundum nomina, et consederunt novilunio mensis decimi examinare negotium istud.
17 et determinatum est de viris qui habebant uxores alienigenas usque ad neomenia primi mensis.
18 et inventi sunt ex sacerdotibus commixti qui habebant alienigenas uxores:
19 ex filiis Iesu filii Iosedech et fratribus eius Maseas et Eliezerus et Ioribus et Ioadeus.
20 et iniecerunt manus, ut expellerent uxores suas, et ad litandum in exoratione arietem pro ignorantia sua.
21 et ex filiis Emmeri Masseas et Esses et Ieel et Azarias.
22 et ex filiis Fosor Elionia, Assias, Ismahelus et Nathanaelus, Ioceddeus et Talsas.
23 et ex Levitis Iozabdus et Semeis et Colius et Calitas et Fatheas et Coluas et Elionas.
The Latin Vulgate is in the public domain.