1 Maccabees 14:25-35

25 sermones istos dixerunt quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis eius
26 restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israhel et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in montem Sion
27 octava decima die mensis elul anno centesimo septuagesimo secundo anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel
28 in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regis nota facta sunt haec quoniam frequenter facta sunt proelia in regione nostra
29 Simon autem Matthathiae filius ex filiis Iarib et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae ut starent sancta ipsorum et lex et gloria magna glorificaverunt gentem suam
30 et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et adpositus est ad populum suum
31 et voluerunt inimici eorum calcare et adterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum
32 tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit multas pecunias et armavit viros virtutis gentis suae et dedit eis stipendia
33 et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram quae erat in finibus Iudaeae ubi erant arma hostium antea et posuit illic praesidium viros iudaeos
34 et Ioppen munivit quae erat ad mare et Gazaram quae est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic Iudaeos et quaecumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis
35 et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suae et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem quam conservavit genti suae et exquisivit omni modo exaltare populum suum
The Latin Vulgate is in the public domain.