1
liber Ezrae prophetae, filii Sarei, filii Azarei, filii Helchiae, filii Salame, filii Sadoch, filii Acitob,
2
filii Achiae, filii Finees, filii Heli, filii Ameriae, filii Aziei, filii Marimoth, filii Arna, filii Oziae, filii Borith, filii Abissei, filii Finees, filii Eleazar,
3
filii Aaron ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione Medorum, in regno Artaxersis regis Persarum.
4
et factum est verbum Domini ad me dicens:
5
vade adnuntia populo meo facinora ipsorum et filiis eorum iniquitates quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum suorum,
6
quia peccata parentum illorum in illis creverunt; obliti enim me sacrificaverunt diis alienis.
7
nonne ego eos eduxi de terra Aegypti de domo servitutis? ipsi autem inritaverunt me et consilia mea spreverunt.
8
tu autem excute comam capitis tui et proice omnia mala super illos, quoniam non oboedierunt legi meae; populus autem indisciplinatus.