2 Esdras 7:93-103

93 secundus ordo, quoniam vident conplicationem in qua vagantur impiorum animae et quae in eis manet punitio.
94 tertius ordo, videntes testimonium quod testificatus est eis qui plasmavit eas, quoniam viventes servaverunt quae per fidem data est lex.
95 quartus ordo, intellegentes requiem quam nunc in promptuariis eorum congregati requiescent cum silentio multo ab angelis conservati, et quae in novissimis eorum manet gloriam.
96 quintus ordo, exultantes quomodo corruptibile effugerunt nunc, et futurum quomodo hereditatem possidebunt, adhuc autem videntes angustum et labore plenum quo iam liberati sunt et spatiosum incipiunt recipere, frunescentes et inmortales.
97 sextus ordo, quando eis ostendetur quomodo incipiet vultus eorum fulgere sicut sol, et quomodo incipient stellis adsimilari lumini, amodo non corrupti.
98 septimus ordo, qui est omnibus supradictis maior, quoniam exultabunt cum fiducia et quoniam confidebunt non confusi et gaudebunt non reverentes; festinant enim videre vultum eius cui serviunt viventes et a quo incipiunt gloriosi mercedem recipere.
99 hic ordo animarum iustorum, ut amodo adnuntiatur; praedictae viae cruciatus quas patiuntur amodo qui neglexerint.
100 et respondi et dixi: ergo dabitur tempus animabus, postquam separatae fuerint de corporibus, ut videant de quo mihi dixisti?
101 et dixit mihi: septem diebus erit libertas earum, ut videant in septem diebus qui praedicti sunt sermones, et postea congregabuntur in habitaculis suis.
102 et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra mihi adhuc servo tuo, si in die iudicii iusti impios excusare poterint vel deprecari pro eis Altissimum,
103 si patres pro filiis vel filii pro parentibus, si fratres pro fratribus, si adfines pro proximis, si fidentes pro carissimis.
The Latin Vulgate is in the public domain.