34
et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum haec dicentes
35
tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis
36
et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in aeternum inpollutam domum istam quae nuper mundata est
37
Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Iudaeorum appellabatur
38
hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia
39
volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudaeos misit milites quingentos ut eum conprehenderent
40
putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudaeis inlaturum
41
turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se petit
42
eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi
43
sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbae intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum praecipitavit semet ipsum viriliter in turbas
44
quibus velociter locum dantibus casui eius venit per mediam cervicem