2 Peter 3:12-18

12 expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent
13 novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat
14 propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace
15 et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis
16 sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem
17 vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate
18 crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen
Do Not Sell My Info (CA only)