1
intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem
2
princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius
3
tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti
4
et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledici
5
dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices
6
sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor
7
et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo