16
cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite
17
post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum
18
qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
19
contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
20
propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
21
at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum
22
rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur
23
cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam
24
et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant
25
cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros
26
dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis