9
quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur
10
qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
11
post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
12
et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
13
inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos
14
ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam
15
et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam
16
cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite
17
post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum
18
qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
19
contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare