17
exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo
18
et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica
19
angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit
20
ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius
21
qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur
22
cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt
23
dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus
24
ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret
25
adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum
26
tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur
27
et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum