1
Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepitCyrus Perses regnum eius.
2
Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius.
3
Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebanturin eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta,vinique amphorae sex.
4
Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum:porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel?
5
Qui respondens, ait ei: Quia non colo idola manufacta,sed viventem Deum, qui creavit caelum, et terram, et habetpotestatem omnis carnis.
6
Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus?An non vides quanta comedat, et bibat quotidie?
7
Et ait Daniel arridens: Ne erres rex. iste enim intrinsecusluteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando.
8
Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis:Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini.
9
Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel,quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum.