7
Et ait Daniel arridens: Ne erres rex. iste enim intrinsecusluteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando.
8
Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis:Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini.
9
Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel,quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum.
10
Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus,et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.
11
Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu rexpone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo: