10
de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me
11
de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est
12
adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo
13
cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis
14
ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis
15
omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis
16
modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem
17
dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem
18
dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur
19
cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me