37
et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
38
dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
39
et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
40
quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
41
et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
42
quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
43
quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
44
ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
45
et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes
46
dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
47
et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere