27
hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
28
dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo
29
et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis
30
Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo
31
cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt
32
similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis
33
venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet
34
venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum
35
et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis
36
rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit
37
et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti