6
et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum
7
et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum
8
et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit
9
et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit
10
et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum
11
qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur
12
sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo
13
et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis
14
et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum
15
et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
16
et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum
17
qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt
18
qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
19
et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
20
et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia
21
et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
22
Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti
23
et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam
24
et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum
25
et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
26
Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit