14
ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
15
terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium
16
populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis
17
exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
18
ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores
19
et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
20
at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
21
et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos
22
illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
23
et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo
24
et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos