Matthew 6:1-10

1 adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est
2 cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
3 te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
4 ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
5 et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
6 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
7 orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur
8 nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum
9 sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum
10 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra

Images for Matthew 6:1-10

The Latin Vulgate is in the public domain.