12 feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est
13 et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum
14 et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem
15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant
16 non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine
17 magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens
18 Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem
19 dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum
20 dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum
21 vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra
22 attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae