17
numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui
18
virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi suscipere
19
et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me
20
non est enim in hominis potestate consilium tuum
21
hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita eius si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit
22
non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis
23
sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula
24
in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei
25
et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata