Wisdom 14:5-15

5 sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt
6 sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata
7 benedictum est enim lignum per quod fit iustitia
8 per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est
9 similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
10 etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur
11 propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium
12 initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est
13 neque erant ab initio neque erunt in perpetuum
14 supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est
15 acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia
The Latin Vulgate is in the public domain.