9
ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars nostra et haec est sors
10
opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis
11
sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum est enim inutile invenitur
12
circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae
13
promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat
14
factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum
15
gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius
16
tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere
17
videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius
18
si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum
19
contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius