Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Exodus 23:20-33 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
20 ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi 21 observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in ill 22 quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te 23 praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo 24 non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum 25 servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui 26 non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo 27 terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam 28 emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas 29 non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae 30 paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram 31 ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro 32 non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum 33 non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum
Link Options
More Options
[X]