Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Exodus 6:13-27 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
13 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra Aegypti 14 isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi 15 hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon 16 et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem 17 filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas 18 filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath centum triginta tres 19 filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas 20 accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem 21 filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri 22 filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri 23 accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar 24 filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum 25 at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas 26 iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas 27 hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron
Link Options
More Options
[X]