Ezekiel 11:22-25 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
22 et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et gloria Dei Israhel erat super ea 23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis 24 et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram 25 et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi
Link Options
More Options
[X]