Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Ezra 6:1-5 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 tunc Darius rex praecepit et recensuerunt in bibliotheca librorum qui erant repositi in Babylone 2 et inventum est in Ecbathanis quod est castrum in Madena provincia volumen unum talisque scriptus erat in eo commentarius 3 anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quae est in Hierusalem aedificaretur in loco ubi immolent hostias et ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta 4 ordines de lapidibus inpolitis tres et sic ordines de lignis novis sumptus autem de domo regis dabuntur 5 sed et vasa templi Dei aurea et argentea quae Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quae et posita sunt in templo Dei
Link Options
More Options
[X]