Isaiah 21:13-17 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
13 onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim 14 occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti 15 a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii 16 quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar 17 et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est
Link Options
More Options
[X]