Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Joel 2:12-17 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
12 nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio et in fletu et in planctu 13 et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens et multae misericordiae et praestabilis super malitia 14 quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro 15 canite tuba in Sion sanctificate ieiunium vocate coetum 16 congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo 17 inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum
Link Options
More Options
[X]