6
si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt
7
si agnum obtulerit coram Domino
8
ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
9
et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam
10
cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis
11
et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini
12
si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
13
ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
14
tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia
15
duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis
16
adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit
17
iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis