Acts 9:35-43

35 et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum
36 in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat
37 factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo
38 cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos
39 exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas
40 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit
41 dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam
42 notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino
43 factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium
The Latin Vulgate is in the public domain.