Bel 1:2-12

2 Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius.
3 Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebanturin eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta,vinique amphorae sex.
4 Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum:porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel?
5 Qui respondens, ait ei: Quia non colo idola manufacta,sed viventem Deum, qui creavit caelum, et terram, et habetpotestatem omnis carnis.
6 Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus?An non vides quanta comedat, et bibat quotidie?
7 Et ait Daniel arridens: Ne erres rex. iste enim intrinsecusluteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando.
8 Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis:Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini.
9 Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel,quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum.
10 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus,et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.
11 Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu rexpone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo:
12 et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel,morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.
The Latin Vulgate is in the public domain.