9
Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel,quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum.
10
Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus,et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.
11
Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu rexpone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo:
12
et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel,morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.
13
Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum,et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.