41
respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum
42
et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit
43
et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius
44
stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum
45
at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo
46
intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset
47
at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se
48
et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est
49
respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum
50
et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est
51
factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem