9
quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis
10
nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
11
a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
12
et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt
13
et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo
14
qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus
15
qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam
16
at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris
17
respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo
18
et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes
19
magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo