32
Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
33
et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam
34
et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos
35
et praecepit turbae ut discumberet super terram
36
et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
37
et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
38
erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres
39
et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan