18
tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum
19
dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis
20
hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium
21
conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum
22
et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer
23
et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma
24
ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis
25
et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii
26
ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te