Genesis 20; Genesis 21; Genesis 22; Matthew 6:19-34

Viewing Multiple Passages

Genesis 20

1 profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris
2 dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam
3 venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum
4 Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies
5 nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc
6 dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam
7 nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt
8 statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde
9 vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis
10 rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres
11 respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam
12 alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem
13 postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim
14 tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam
15 et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita
16 Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam
17 orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt
18 concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham
The Latin Vulgate is in the public domain.

Genesis 21

1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est
2 concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
8 crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
9 cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
10 eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
11 dure accepit hoc Abraham pro filio suo
12 cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
13 sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
14 surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
15 cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
16 et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
17 exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
18 surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
19 aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
20 et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
21 habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
22 eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
24 dixitque Abraham ego iurabo
25 et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
30 at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
34 et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis
The Latin Vulgate is in the public domain.

Genesis 22

1 quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
2 ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
3 igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
4 die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
5 dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
6 tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul
7 dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
8 dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter
9 veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum
10 extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
11 et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum
12 dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me
13 levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
14 appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
15 vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
16 per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito
17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae
19 reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi
20 his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo
21 Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum
22 et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
23 ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham
24 concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha
The Latin Vulgate is in the public domain.

Matthew 6:19-34

19 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
21 ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
22 lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit
23 si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt
24 nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis
27 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum
28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent
29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis
30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur
32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis
33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis
34 nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua
The Latin Vulgate is in the public domain.