1
audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei
2
cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
3
dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis
4
incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
5
ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me
6
in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli
7
audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca
8
dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum
9
respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris
10
hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum
11
et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me
12
dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri
13
narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
14
qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua
15
cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio
16
recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
17
si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum
18
his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit