Luke 1:21-31 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
21 et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo 22 egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus 23 et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam 24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens 25 quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines 26 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth 27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria 28 et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus 29 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio 30 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum 31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum
Link Options
More Options
[X]