Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Psalm 112 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
1 alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini 2 sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum 3 a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini 4 excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius 5 quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat 6 et humilia respicit in caelo et in terra 7 suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem 8 ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui 9 qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem
Link Options
More Options
[X]