Psalm 111

1 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis
2 potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur
3 gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi
4 exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus
5 iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio
6 quia in aeternum non commovebitur
7 in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor eius sperare in Domino
8 confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos
9 dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria
10 peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit