Psalm 60 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
1 in finem in hymnis David 2 exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae 3 a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me 4 quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici 5 inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma 6 quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum 7 dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et generationis 8 permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eius 9 sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem
Link Options
More Options
[X]