Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Psalm 58; Psalm 59; Psalm 60; Psalm 61; Psalm 62; Psalm 63; Psalm 64; Psalm 65 (The Latin Vulgate)

1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum 2 eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me 3 eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me 4 quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes 5 neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi 6 exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma 7 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem 8 ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit 9 et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes 10 fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus 11 Deus meus voluntas eius praeveniet me 12 Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine 13 delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur 14 in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma 15 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem 16 ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt 17 ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae 18 adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea 1 in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina 2 cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia 3 Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis 4 commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est 5 ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis 6 dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui 7 salvum fac dextera tua et exaudi me 8 Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor 9 meus est Galaad et meus %est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus 10 Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt 11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam 12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris 13 da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis 14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos 1 in finem in hymnis David 2 exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae 3 a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me 4 quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici 5 inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma 6 quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum 7 dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et generationis 8 permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eius 9 sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem 1 in finem pro Idithun psalmus David 2 nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum 3 nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius 4 quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae 5 verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma 6 verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea 7 quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo 8 in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est 9 sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum 10 verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum 11 nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere 12 semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei 13 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua 1 psalmus David cum esset in deserto Iudaeae 2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea 3 in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam 4 quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te 5 sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas 6 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum 7 si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te 8 quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo 9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua 10 ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae 11 tradentur in manus gladii partes vulpium erunt 12 rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua 1 in finem psalmus David 2 exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam 3 protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem 4 quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram 5 ut sagittent in occultis inmaculatum 6 subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos 7 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum 8 et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum 9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos 10 et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt 11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde 1 in finem psalmus David *canticum; Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci 2 te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem 3 exaudi orationem ad te omnis caro veniet 4 verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis 5 beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum 6 mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe 7 praeparans montes in virtute tua accinctus potentia 8 qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes 9 et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis 10 visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius 11 rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans 12 benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate 13 pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur 14 induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent 1 in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra 2 psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius 3 dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui 4 omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma 5 venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum 6 qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso 7 qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma 8 benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius 9 qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos 10 quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum 11 induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro 12 inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium 13 introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea 14 quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea 15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma 16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae 17 ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea 18 iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus 19 propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae 20 benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me
Link Options
More Options
[X]