2 Esdras 6:53

53 sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te iumenta et bestias et reptilia,

2 Esdras 6:53 In-Context

51 et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die, ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille.
52 Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et servasti ea, ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis.
53 sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te iumenta et bestias et reptilia,
54 et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum.
55 haec autem omnia dixi coram te, Domine, quoniam dixisti quia propter nos creasti primogenitum saeculum.
The Latin Vulgate is in the public domain.