2 Esdras 6:54

54 et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum.

2 Esdras 6:54 In-Context

52 Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et servasti ea, ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis.
53 sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te iumenta et bestias et reptilia,
54 et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum.
55 haec autem omnia dixi coram te, Domine, quoniam dixisti quia propter nos creasti primogenitum saeculum.
56 residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nihil esse, et quoniam salivae adsimilatae sunt, et sicut stillicidium de vaso similasti abundantiam eorum.
The Latin Vulgate is in the public domain.