Acts 21:13-23 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
13 tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu 14 et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat 15 post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem 16 venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum 17 et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres 18 sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt seniores 19 quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius 20 at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis 21 audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi 22 quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse 23 hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor votum habentes super se
Link Options
More Options
[X]