Amos 8:1-3 VULA

1 haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce uncinus pomorum
2 et dixit quid tu vides Amos et dixi uncinum pomorum et dixit Dominus ad me venit finis super populum meum Israhel non adiciam ultra ut pertranseam eum
3 et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi morientur in omni loco proicietur silentium