Genesis 15:11-21 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
11 descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram 12 cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum 13 dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis 14 verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia 15 tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona 16 generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus 17 cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas 18 in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten 19 Cineos et Cenezeos et Cedmoneos 20 et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque 21 et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos
Link Options
More Options
[X]