20
et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare
21
et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est
22
et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia
23
et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere
24
et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud
25
et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare
26
et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet
27
nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet
28
amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint
29
qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti
30
quoniam dicebant spiritum inmundum habet
31
et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum
32
et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te
33
et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
34
et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei
35
qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est